- PAULINA
- I.PAULINASenecae Philosophi uxor, cum marito, a Nerone condemnato, mori voluit: iamque venas, ad eius exemplum, inciderat, sed impedit conatum Nero. Nihilominusper reliquum vitae, in vultu pallor, sanguinis exhausti et coniugalis amoris indelebile signum, remansit. Vide Tacitum Annal. l. 15. c. 63. 64.II.PAULINASentii Saturnini, Syriae Praesidis sub Augusto, coniux, nobilis et prudens matrona, dolô sacerdotum Romae in aede Isidis stuprum passa est, idque circa initia principatûs Tiberii. Historiasic habet: Nobilis quidam, Mundus nomine, impudicô eius amore flagrans, cum nec prece, nec pretiô ducentis mille drachmarum, illius castitatem inflectere posset, fame emori constituit. Quod ut averteret Ida, una ex patriseius libertinis, Isidis Sacerdotes aurô corrupit, ut illi Paulinam ad secretum cum Anubi colloquium invitarent, sic enim cupere Deum. Paret Paulina, et in dioleio decumbens, a Mundo ignara decipitur. Quod cum postea rescivisset, maritus tantum effecit apud Tiberium, ut Isiacos illos popas, cum praedicta Ida, cruci affixerit, idolô in Tiberim, Mundoque in exilium coniectô. Ioseph. Iud. Ant. l. 18. c. 4. Boccat. de Mul.III.PAULINAsoror Hadriani Imperatoris nupta Serviano praenomine Iulio, qui ad tertium Consulatum pervenit, in quo habuit collegam Vibium Verum, annô Hadriani 17. mori tandem ab hoc coactus, Ael. Spartian. Hadriano, c. 1. Vide quoque infra in voce Servianus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.